- TROGLODYTAE
- TROGLODYTAEpopuli Aethiop. sub Aegypto in ora occidentali sinus Arabici et Barbarici, quorum regio Sirfia nominatur, teste Castaldô. Hi in specubus habitantes (7nde nomen) paupertatem colebant, serpentibus vescentes, teste Melâ, l. 1. c. 4. Hîc esse lacum, cuius aqua ter in die fiat amara et dulcis: similiter de noctes, refert Plimnius, loc mox citand. Apud eosdem populos, praeter alia, myrrha multa est, margaritae item et serpentes 20. cubitorum. Iidem populi venationbus dediti, velocissimi sunt et ab uxoribus ac colloquio alieni, vide Plin. l. 4. c. 12. l. 5. c. 5. 9. l. 31. c. 2. Dicuntur et Trogodytae. Erat regio illorum, a Ptolemaide Ferarum, ad Aromata promontor. extensa. Urbes fuêre Ptolemanis Ferarum, hodie Suaquem, Adulis, Ercoco seu Arquico, et Avalites, Zeila. Nunc regio dicitur Ora Abexia, seu Absyssina, la Coste d' Abex ou d' Abexim, estque pars Orientalis Imperii Abyssini ubi etiam regna Barnagassi, Agameae, Daucal, et Doari. Hier. Lupus. Pars eius Australis reges nunc proprios habet, quorum praecipuus Rex adeli, ubi Auca Gurele, urbs eius primaria. Inde sinus Troglodyticus, qui et Barbaricus: ad mare Barbaricum et Asperum, quod Aethiopiam, sub Aegypto alluit: Nunc Golso di Melinde, ex tabulis recentiorib. Nomen a τρώγη seu τρώγλη, unde et Troglodytae, ut diximus, vocantur, in plerisque libris apud Auctores Lations; et Τρωγλῖται quoque Graecis nonnumquam, unde Τρωγλῖτις mytrha, pro optima, Latio. quoque Troglytis, in veteri Hymno Regum,Tus Deo, myrrham Troglitin humando,Bracteas Regi chryseas decenti.pro Τρωγλοδυτικὴ. Nempe Troglodytae, hi populi appellati, quod cavos et specus, i. e. τρώγλας, subirent. A' qua eadem causa et τρωγλίτης, seu τρωγλοδύτης minimum genus passeris, quod cavis et rimis turrium ac murorum sese illatebet et in his nidum congereat, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 445. ubi de regaliolo et Casaubonum ad Iulium suetonii, c. 8. ubi Gallis Roitelet hodie vocati nonnullos velle adnotat: de populis autem Troglodytis plura, apud eundem Salmas. ibid. p. 1083. et seqq. ubi eos, inter alia, nonnullis Arabes, nonnullis Aethiopes, quod inter utrosque positi, dictos, a Recentiotibus vero Aethiopiae deputari, et Troglodyten ipsam dictam Batbariam, ob vicinitatem, docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.